monumenta.ch > Isidorus > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Isidorus, De Natura Rerum, 24, 2
Stellae autem, secundum mysticum sensum, sancti viri intelliguntur. De quibus dictum est: Qui numerat multitudinem stellarum. Sicut enim omnes stellae a sole illuminantur, ita sancti a Christo gloria coelestis regni glorificantur. Et sicut prae fulgore solis et vi maxima luminis eius sidera obtunduntur, ita et omnis splendor sanctorum in comparatione gloriae Christi quodammodo obscuratur. Et quemadmodum stellae sibi differunt claritate, ita iustorum diversitas meritorum discretione.